Vulgata Latina

Psalmi 74:6-11 Vulgata Latina (VULG)

6.  nolite extollere in altum cornu vestrum ;nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

7.  Quia neque ab oriente, neque ab occidente,neque a desertis montibus :

8.  quoniam Deus judex est.Hunc humiliat, et hunc exaltat :

9.  quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto.Et inclinavit ex hoc in hoc ;verumtamen fæx ejus non est exinanita :bibent omnes peccatores terræ.

10.  Ego autem annuntiabo in sæculum ;cantabo Deo Jacob :

11.  et omnia cornua peccatorum confringam,et exaltabuntur cornua justi.