1. In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
2. Confitebimur tibi, Deus, confitebimur,et invocabimus nomen tuum ;narrabimus mirabilia tua.
3. Cum accepero tempus,ego justitias judicabo.
4. Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea :ego confirmavi columnas ejus.
5. Dixi iniquis : Nolite inique agere :et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :
6. nolite extollere in altum cornu vestrum ;nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
7. Quia neque ab oriente, neque ab occidente,neque a desertis montibus :
8. quoniam Deus judex est.Hunc humiliat, et hunc exaltat :
9. quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto.Et inclinavit ex hoc in hoc ;verumtamen fæx ejus non est exinanita :bibent omnes peccatores terræ.
10. Ego autem annuntiabo in sæculum ;cantabo Deo Jacob :
11. et omnia cornua peccatorum confringam,et exaltabuntur cornua justi.