1. In finem. Intellectus David,
2. cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.
3. Quid gloriaris in malitia,qui potens es in iniquitate ?
4. Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ;sicut novacula acuta fecisti dolum.
5. Dilexisti malitiam super benignitatem ;iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
6. Dilexisti omnia verba præcipitationis ;lingua dolosa.
7. Propterea Deus destruet te in finem ;evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,et radicem tuam de terra viventium.
8. Videbunt justi, et timebunt ;et super eum ridebunt, et dicent :
9. Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ;sed speravit in multitudine divitiarum suarum,et prævaluit in vanitate sua.
10. Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
11. Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ;et exspectabo nomen tuum,quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.