Vulgata Latina

Psalmi 51:6-11 Vulgata Latina (VULG)

6.  Dilexisti omnia verba præcipitationis ;lingua dolosa.

7.  Propterea Deus destruet te in finem ;evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,et radicem tuam de terra viventium.

8.  Videbunt justi, et timebunt ;et super eum ridebunt, et dicent :

9.  Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ;sed speravit in multitudine divitiarum suarum,et prævaluit in vanitate sua.

10.  Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.

11.  Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ;et exspectabo nomen tuum,quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.