Vulgata Latina

Psalmi 94:3-10 Vulgata Latina (VULG)

3.  quoniam Deus magnus Dominus,et rex magnus super omnes deos.

4.  Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ,et altitudines montium ipsius sunt ;

5.  quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud,et siccam manus ejus formaverunt.

6.  Venite, adoremus, et procidamus,et ploremus ante Dominum qui fecit nos :

7.  quia ipse est Dominus Deus noster,et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.

8.  Hodie si vocem ejus audieritis,nolite obdurare corda vestra

9.  sicut in irritatione,secundum diem tentationis in deserto,ubi tentaverunt me patres vestri :probaverunt me, et viderunt opera mea.

10.  Quadraginta annis offensus fui generationi illi,et dixi : Semper hi errant corde.