Vulgata Latina

Psalmi 88:43-52 Vulgata Latina (VULG)

43.  Exaltasti dexteram deprimentium eum ;lætificasti omnes inimicos ejus.

44.  Avertisti adjutorium gladii ejus,et non es auxiliatus ei in bello.

45.  Destruxisti eum ab emundatione,et sedem ejus in terram collisisti.

46.  Minorasti dies temporis ejus ;perfudisti eum confusione.

47.  Usquequo, Domine, avertis in finem ?exardescet sicut ignis ira tua ?

48.  Memorare quæ mea substantia :numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?

49.  Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ?eruet animam suam de manu inferi ?

50.  Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine,sicut jurasti David in veritate tua ?

51.  Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum,quod continui in sinu meo, multarum gentium :

52.  quod exprobraverunt inimici tui, Domine ;quod exprobraverunt commutationem christi tui.