42. Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ;factus est opprobrium vicinis suis.
43. Exaltasti dexteram deprimentium eum ;lætificasti omnes inimicos ejus.
44. Avertisti adjutorium gladii ejus,et non es auxiliatus ei in bello.
45. Destruxisti eum ab emundatione,et sedem ejus in terram collisisti.
46. Minorasti dies temporis ejus ;perfudisti eum confusione.
47. Usquequo, Domine, avertis in finem ?exardescet sicut ignis ira tua ?
48. Memorare quæ mea substantia :numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?
49. Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ?eruet animam suam de manu inferi ?
50. Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine,sicut jurasti David in veritate tua ?
51. Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum,quod continui in sinu meo, multarum gentium :
52. quod exprobraverunt inimici tui, Domine ;quod exprobraverunt commutationem christi tui.
53. Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.