Vulgata Latina

Psalmi 88:39-48 Vulgata Latina (VULG)

39.  Tu vero repulisti et despexisti ;distulisti christum tuum.

40.  Evertisti testamentum servi tui ;profanasti in terra sanctuarium ejus.

41.  Destruxisti omnes sepes ejus ;posuisti firmamentum ejus formidinem.

42.  Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ;factus est opprobrium vicinis suis.

43.  Exaltasti dexteram deprimentium eum ;lætificasti omnes inimicos ejus.

44.  Avertisti adjutorium gladii ejus,et non es auxiliatus ei in bello.

45.  Destruxisti eum ab emundatione,et sedem ejus in terram collisisti.

46.  Minorasti dies temporis ejus ;perfudisti eum confusione.

47.  Usquequo, Domine, avertis in finem ?exardescet sicut ignis ira tua ?

48.  Memorare quæ mea substantia :numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?