34. misericordiam autem meam non dispergam ab eo,neque nocebo in veritate mea,
35. neque profanabo testamentum meum :et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
36. Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :
37. semen ejus in æternum manebit.Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
38. et sicut luna perfecta in æternum,et testis in cælo fidelis.
39. Tu vero repulisti et despexisti ;distulisti christum tuum.
40. Evertisti testamentum servi tui ;profanasti in terra sanctuarium ejus.
41. Destruxisti omnes sepes ejus ;posuisti firmamentum ejus formidinem.
42. Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ;factus est opprobrium vicinis suis.
43. Exaltasti dexteram deprimentium eum ;lætificasti omnes inimicos ejus.