Vulgata Latina

Psalmi 88:25-39 Vulgata Latina (VULG)

25.  Et veritas mea et misericordia mea cum ipso,et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.

26.  Et ponam in mari manum ejus,et in fluminibus dexteram ejus.

27.  Ipse invocabit me : Pater meus es tu,Deus meus, et susceptor salutis meæ.

28.  Et ego primogenitum ponam illum,excelsum præ regibus terræ.

29.  In æternum servabo illi misericordiam meam,et testamentum meum fidele ipsi.

30.  Et ponam in sæculum sæculi semen ejus,et thronum ejus sicut dies cæli.

31.  Si autem dereliquerint filii ejus legem meam,et in judiciis meis non ambulaverint ;

32.  si justitias meas profanaverint,et mandata mea non custodierint :

33.  visitabo in virga iniquitates eorum,et in verberibus peccata eorum ;

34.  misericordiam autem meam non dispergam ab eo,neque nocebo in veritate mea,

35.  neque profanabo testamentum meum :et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.

36.  Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :

37.  semen ejus in æternum manebit.Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,

38.  et sicut luna perfecta in æternum,et testis in cælo fidelis.

39.  Tu vero repulisti et despexisti ;distulisti christum tuum.