Vulgata Latina

Psalmi 88:16-25 Vulgata Latina (VULG)

16.  Beatus populus qui scit jubilationem :Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,

17.  et in nomine tuo exsultabunt tota die,et in justitia tua exaltabuntur.

18.  Quoniam gloria virtutis eorum tu es,et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.

19.  Quia Domini est assumptio nostra,et sancti Israël regis nostri.

20.  Tunc locutus es in visione sanctis tuis,et dixisti : Posui adjutorium in potente,et exaltavi electum de plebe mea.

21.  Inveni David, servum meum ;oleo sancto meo unxi eum.

22.  Manus enim mea auxiliabitur ei,et brachium meum confortabit eum.

23.  Nihil proficiet inimicus in eo,et filius iniquitatis non apponet nocere ei.

24.  Et concidam a facie ipsius inimicos ejus,et odientes eum in fugam convertam.

25.  Et veritas mea et misericordia mea cum ipso,et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.