Vulgata Latina

Psalmi 88:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Intellectus Ethan Ezrahitæ.

2.  Misericordias Domini in æternum cantabo ;in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.

3.  Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ;præparabitur veritas tua in eis.

4.  Disposui testamentum electis meis ;juravi David servo meo :

5.  Usque in æternum præparabo semen tuum,et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.

6.  Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ;etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.

7.  Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ;similis erit Deo in filiis Dei ?

8.  Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum,magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.

9.  Domine Deus virtutum, quis similis tibi ?potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.

10.  Tu dominaris potestati maris ;motum autem fluctuum ejus tu mitigas.

11.  Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ;in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.