Vulgata Latina

Psalmi 82:11-19 Vulgata Latina (VULG)

11.  Disperierunt in Endor ;facti sunt ut stercus terræ.

12.  Pone principes eorum sicut Oreb,et Zeb, et Zebee, et Salmana :omnes principes eorum,

13.  qui dixerunt : Hæreditate possideamus sanctuarium Dei.

14.  Deus meus, pone illos ut rotam,et sicut stipulam ante faciem venti.

15.  Sicut ignis qui comburit silvam,et sicut flamma comburens montes,

16.  ita persequeris illos in tempestate tua,et in ira tua turbabis eos.

17.  Imple facies eorum ignominia,et quærent nomen tuum, Domine.

18.  Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi,et confundantur, et pereant.

19.  Et cognoscant quia nomen tibi Dominus :tu solus Altissimus in omni terra.