Vulgata Latina

Psalmi 80:7-17 Vulgata Latina (VULG)

7.  Divertit ab oneribus dorsum ejus ;manus ejus in cophino servierunt.

8.  In tribulatione invocasti me, et liberavi te.Exaudivi te in abscondito tempestatis ;probavi te apud aquam contradictionis.

9.  Audi, populus meus, et contestabor te.Israël, si audieris me,

10.  non erit in te deus recens,neque adorabis deum alienum.

11.  Ego enim sum Dominus Deus tuus,qui eduxi te de terra Ægypti.Dilata os tuum, et implebo illud.

12.  Et non audivit populus meus vocem meam,et Israël non intendit mihi.

13.  Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ;ibunt in adinventionibus suis.

14.  Si populus meus audisset me,Israël si in viis meis ambulasset,

15.  pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem,et super tribulantes eos misissem manum meam.

16.  Inimici Domini mentiti sunt ei,et erit tempus eorum in sæcula.

17.  Et cibavit eos ex adipe frumenti,et de petra melle saturavit eos.