Vulgata Latina

Psalmi 76:9-21 Vulgata Latina (VULG)

9.  aut in finem misericordiam suam abscindet,a generatione in generationem ?

10.  aut obliviscetur misereri Deus ?aut continebit in ira sua misericordias suas ?

11.  Et dixi : Nunc cœpi ;hæc mutatio dexteræ Excelsi.

12.  Memor fui operum Domini,quia memor ero ab initio mirabilium tuorum :

13.  et meditabor in omnibus operibus tuis,et in adinventionibus tuis exercebor.

14.  Deus, in sancto via tua :quis deus magnus sicut Deus noster ?

15.  Tu es Deus qui facis mirabilia :notam fecisti in populis virtutem tuam.

16.  Redemisti in brachio tuo populum tuum,filios Jacob et Joseph.

17.  Viderunt te aquæ, Deus ;viderunt te aquæ, et timuerunt :et turbatæ sunt abyssi.

18.  Multitudo sonitus aquarum ;vocem dederunt nubes.Etenim sagittæ tuæ transeunt ;

19.  vox tonitrui tui in rota.Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ ;commota est, et contremuit terra.

20.  In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis,et vestigia tua non cognoscentur.

21.  Deduxisti sicut oves populum tuum,in manu Moysi et Aaron.