Vulgata Latina

Psalmi 73:7-20 Vulgata Latina (VULG)

7.  Incenderunt igni sanctuarium tuum ;in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.

8.  Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul :Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.

9.  Signa nostra non vidimus ;jam non est propheta ;et nos non cognoscet amplius.

10.  Usquequo, Deus, improperabit inimicus ?irritat adversarius nomen tuum in finem ?

11.  Ut quid avertis manum tuam,et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?

12.  Deus autem rex noster ante sæcula :operatus est salutem in medio terræ.

13.  Tu confirmasti in virtute tua mare ;contribulasti capita draconum in aquis.

14.  Tu confregisti capita draconis ;dedisti eum escam populis Æthiopum.

15.  Tu dirupisti fontes et torrentes ;tu siccasti fluvios Ethan.

16.  Tuus est dies, et tua est nox ;tu fabricatus es auroram et solem.

17.  Tu fecisti omnes terminos terræ ;æstatem et ver tu plasmasti ea.

18.  Memor esto hujus : inimicus improperavit Domino,et populus insipiens incitavit nomen tuum.

19.  Ne tradas bestiis animas confitentes tibi,et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

20.  Respice in testamentum tuum,quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.