Vulgata Latina

Psalmi 73:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem,iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ?

2.  Memor esto congregationis tuæ,quam possedisti ab initio.Redemisti virgam hæreditatis tuæ,mons Sion, in quo habitasti in eo.

3.  Leva manus tuas in superbias eorum in finem :quanta malignatus est inimicus in sancto !

4.  Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ ;posuerunt signa sua, signa :

5.  et non cognoverunt sicut in exitu super summum.Quasi in silva lignorum securibus

6.  exciderunt januas ejus in idipsum ;in securi et ascia dejecerunt eam.

7.  Incenderunt igni sanctuarium tuum ;in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.

8.  Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul :Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.

9.  Signa nostra non vidimus ;jam non est propheta ;et nos non cognoscet amplius.

10.  Usquequo, Deus, improperabit inimicus ?irritat adversarius nomen tuum in finem ?

11.  Ut quid avertis manum tuam,et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?

12.  Deus autem rex noster ante sæcula :operatus est salutem in medio terræ.