Vulgata Latina

Psalmi 72:11-22 Vulgata Latina (VULG)

11.  Et dixerunt : Quomodo scit Deus,et si est scientia in excelso ?

12.  Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculoobtinuerunt divitias.

13.  Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum,et lavi inter innocentes manus meas,

14.  et fui flagellatus tota die,et castigatio mea in matutinis.

15.  Si dicebam : Narrabo sic ;ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.

16.  Existimabam ut cognoscerem hoc ;labor est ante me :

17.  donec intrem in sanctuarium Dei,et intelligam in novissimis eorum.

18.  Verumtamen propter dolos posuisti eis ;dejecisti eos dum allevarentur.

19.  Quomodo facti sunt in desolationem ?subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.

20.  Velut somnium surgentium, Domine,in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

21.  Quia inflammatum est cor meum,et renes mei commutati sunt ;

22.  et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :