Vulgata Latina

Psalmi 68:13-25 Vulgata Latina (VULG)

13.  Adversum me loquebantur qui sedebant in porta,et in me psallebant qui bibebant vinum.

14.  Ego vero orationem meam ad te, Domine ;tempus beneplaciti, Deus.In multitudine misericordiæ tuæ,exaudi me in veritate salutis tuæ.

15.  Eripe me de luto, ut non infigar ;libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.

16.  Non me demergat tempestas aquæ,neque absorbeat me profundum,neque urgeat super me puteus os suum.

17.  Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua ;secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.

18.  Et ne avertas faciem tuam a puero tuo ;quoniam tribulor, velociter exaudi me.

19.  Intende animæ meæ, et libera eam ;propter inimicos meos, eripe me.

20.  Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam ;

21.  in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me.Improperium exspectavit cor meum et miseriam :et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit ;et qui consolaretur, et non inveni.

22.  Et dederunt in escam meam fel,et in siti mea potaverunt me aceto.

23.  Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum,et in retributiones, et in scandalum.

24.  Obscurentur oculi eorum, ne videant,et dorsum eorum semper incurva.

25.  Effunde super eos iram tuam,et furor iræ tuæ comprehendat eos.