Vulgata Latina

Psalmi 54:17-24 Vulgata Latina (VULG)

17.  Ego autem ad Deum clamavi,et Dominus salvabit me.

18.  Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ;et exaudiet vocem meam.

19.  Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi :quoniam inter multos erant mecum.

20.  Exaudiet Deus, et humiliabit illos,qui est ante sæcula.Non enim est illis commutatio,et non timuerunt Deum.

21.  Extendit manum suam in retribuendo ;contaminaverunt testamentum ejus :

22.  divisi sunt ab ira vultus ejus,et appropinquavit cor illius.Molliti sunt sermones ejus super oleum ;et ipsi sunt jacula.

23.  Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet ;non dabit in æternum fluctuationem justo.

24.  Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus.Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ;ego autem sperabo in te, Domine.