13. Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi,sustinuissem utique.Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset,abscondissem me forsitan ab eo.
14. Tu vero homo unanimis,dux meus, et notus meus :
15. qui simul mecum dulces capiebas cibos ;in domo Dei ambulavimus cum consensu.
16. Veniat mors super illos,et descendant in infernum viventes :quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum.
17. Ego autem ad Deum clamavi,et Dominus salvabit me.
18. Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ;et exaudiet vocem meam.
19. Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi :quoniam inter multos erant mecum.
20. Exaudiet Deus, et humiliabit illos,qui est ante sæcula.Non enim est illis commutatio,et non timuerunt Deum.
21. Extendit manum suam in retribuendo ;contaminaverunt testamentum ejus :
22. divisi sunt ab ira vultus ejus,et appropinquavit cor illius.Molliti sunt sermones ejus super oleum ;et ipsi sunt jacula.