Vulgata Latina

Psalmi 49:12-20 Vulgata Latina (VULG)

12.  Si esuriero, non dicam tibi :meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.

13.  Numquid manducabo carnes taurorum ?aut sanguinem hircorum potabo ?

14.  Immola Deo sacrificium laudis,et redde Altissimo vota tua.

15.  Et invoca me in die tribulationis :eruam te, et honorificabis me.

16.  Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ?et assumis testamentum meum per os tuum ?

17.  Tu vero odisti disciplinam,et projecisti sermones meos retrorsum.

18.  Si videbas furem, currebas cum eo ;et cum adulteris portionem tuam ponebas.

19.  Os tuum abundavit malitia,et lingua tua concinnabat dolos.

20.  Sedens adversus fratrem tuum loquebaris,et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.