12. et sepulchra eorum domus illorum in æternum ;tabernacula eorum in progenie et progenie :vocaverunt nomina sua in terris suis.
13. Et homo, cum in honore esset, non intellexit.Comparatus est jumentis insipientibus,et similis factus est illis.
14. Hæc via illorum scandalum ipsis ;et postea in ore suo complacebunt.
15. Sicut oves in inferno positi sunt :mors depascet eos.Et dominabuntur eorum justi in matutino ;et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
16. Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi,cum acceperit me.
17. Ne timueris cum dives factus fuerit homo,et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus :
18. quoniam, cum interierit, non sumet omnia,neque descendet cum eo gloria ejus.
19. Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ;confitebitur tibi cum benefeceris ei.
20. Introibit usque in progenies patrum suorum ;et usque in æternum non videbit lumen.
21. Homo, cum in honore esset, non intellexit.Comparatus est jumentis insipientibus,et similis factus est illis.