Vulgata Latina

Psalmi 48:10-21 Vulgata Latina (VULG)

10.  et vivet adhuc in finem.

11.  Non videbit interitum,cum viderit sapientes morientes :simul insipiens et stultus peribunt.Et relinquent alienis divitias suas,

12.  et sepulchra eorum domus illorum in æternum ;tabernacula eorum in progenie et progenie :vocaverunt nomina sua in terris suis.

13.  Et homo, cum in honore esset, non intellexit.Comparatus est jumentis insipientibus,et similis factus est illis.

14.  Hæc via illorum scandalum ipsis ;et postea in ore suo complacebunt.

15.  Sicut oves in inferno positi sunt :mors depascet eos.Et dominabuntur eorum justi in matutino ;et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.

16.  Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi,cum acceperit me.

17.  Ne timueris cum dives factus fuerit homo,et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus :

18.  quoniam, cum interierit, non sumet omnia,neque descendet cum eo gloria ejus.

19.  Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ;confitebitur tibi cum benefeceris ei.

20.  Introibit usque in progenies patrum suorum ;et usque in æternum non videbit lumen.

21.  Homo, cum in honore esset, non intellexit.Comparatus est jumentis insipientibus,et similis factus est illis.