Vulgata Latina

Psalmi 37:6-18 Vulgata Latina (VULG)

6.  Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ,a facie insipientiæ meæ.

7.  Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ;tota die contristatus ingrediebar.

8.  Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus,et non est sanitas in carne mea.

9.  Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ;rugiebam a gemitu cordis mei.

10.  Domine, ante te omne desiderium meum,et gemitus meus a te non est absconditus.

11.  Cor meum conturbatum est ;dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum,et ipsum non est mecum.

12.  Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ;et qui juxta me erant, de longe steterunt :et vim faciebant qui quærebant animam meam.

13.  Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates,et dolos tota die meditabantur.

14.  Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ;et sicut mutus non aperiens os suum.

15.  Et factus sum sicut homo non audiens,et non habens in ore suo redargutiones.

16.  Quoniam in te, Domine, speravi ;tu exaudies me, Domine Deus meus.

17.  Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ;et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.

18.  Quoniam ego in flagella paratus sum,et dolor meus in conspectu meo semper.