Vulgata Latina

Psalmi 37:15-21 Vulgata Latina (VULG)

15.  Et factus sum sicut homo non audiens,et non habens in ore suo redargutiones.

16.  Quoniam in te, Domine, speravi ;tu exaudies me, Domine Deus meus.

17.  Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ;et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.

18.  Quoniam ego in flagella paratus sum,et dolor meus in conspectu meo semper.

19.  Quoniam iniquitatem meam annuntiabo,et cogitabo pro peccato meo.

20.  Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me :et multiplicati sunt qui oderunt me inique.

21.  Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi,quoniam sequebar bonitatem.