Vulgata Latina

Psalmi 36:29-40 Vulgata Latina (VULG)

29.  Justi autem hæreditabunt terram,et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.

30.  Os justi meditabitur sapientiam,et lingua ejus loquetur judicium.

31.  Lex Dei ejus in corde ipsius,et non supplantabuntur gressus ejus.

32.  Considerat peccator justum,et quærit mortificare eum.

33.  Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus,nec damnabit eum cum judicabitur illi.

34.  Exspecta Dominum, et custodi viam ejus,et exaltabit te ut hæreditate capias terram :cum perierint peccatores, videbis.

35.  Vidi impium superexaltatum,et elevatum sicut cedros Libani :

36.  et transivi, et ecce non erat ;et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.

37.  Custodi innocentiam, et vide æquitatem,quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.

38.  Injusti autem disperibunt simul ;reliquiæ impiorum interibunt.

39.  Salus autem justorum a Domino ;et protector eorum in tempore tribulationis.

40.  Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos ;et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos,quia speraverunt in eo.