19. Non confundentur in tempore malo,et in diebus famis saturabuntur :
20. quia peccatores peribunt.Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati,deficientes quemadmodum fumus deficient.
21. Mutuabitur peccator, et non solvet ;justus autem miseretur et tribuet :
22. quia benedicentes ei hæreditabunt terram ;maledicentes autem ei disperibunt.
23. Apud Dominum gressus hominis dirigentur,et viam ejus volet.
24. Cum ceciderit, non collidetur,quia Dominus supponit manum suam.
25. Junior fui, etenim senui ;et non vidi justum derelictum,nec semen ejus quærens panem.
26. Tota die miseretur et commodat ;et semen illius in benedictione erit.
27. Declina a malo, et fac bonum,et inhabita in sæculum sæculi :