Vulgata Latina

Psalmi 36:16-31 Vulgata Latina (VULG)

16.  Melius est modicum justo,super divitias peccatorum multas :

17.  quoniam brachia peccatorum conterentur :confirmat autem justos Dominus.

18.  Novit Dominus dies immaculatorum,et hæreditas eorum in æternum erit.

19.  Non confundentur in tempore malo,et in diebus famis saturabuntur :

20.  quia peccatores peribunt.Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati,deficientes quemadmodum fumus deficient.

21.  Mutuabitur peccator, et non solvet ;justus autem miseretur et tribuet :

22.  quia benedicentes ei hæreditabunt terram ;maledicentes autem ei disperibunt.

23.  Apud Dominum gressus hominis dirigentur,et viam ejus volet.

24.  Cum ceciderit, non collidetur,quia Dominus supponit manum suam.

25.  Junior fui, etenim senui ;et non vidi justum derelictum,nec semen ejus quærens panem.

26.  Tota die miseretur et commodat ;et semen illius in benedictione erit.

27.  Declina a malo, et fac bonum,et inhabita in sæculum sæculi :

28.  quia Dominus amat judicium,et non derelinquet sanctos suos :in æternum conservabuntur.Injusti punientur,et semen impiorum peribit.

29.  Justi autem hæreditabunt terram,et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.

30.  Os justi meditabitur sapientiam,et lingua ejus loquetur judicium.

31.  Lex Dei ejus in corde ipsius,et non supplantabuntur gressus ejus.