Vulgata Latina

Psalmi 33:12-23 Vulgata Latina (VULG)

12.  Venite, filii ; audite me :timorem Domini docebo vos.

13.  Quis est homo qui vult vitam ;diligit dies videre bonos ?

14.  Prohibe linguam tuam a malo,et labia tua ne loquantur dolum.

15.  Diverte a malo, et fac bonum ;inquire pacem, et persequere eam.

16.  Oculi Domini super justos,et aures ejus in preces eorum.

17.  Vultus autem Domini super facientes mala,ut perdat de terra memoriam eorum.

18.  Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos ;et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.

19.  Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde,et humiles spiritu salvabit.

20.  Multæ tribulationes justorum ;et de omnibus his liberabit eos Dominus.

21.  Custodit Dominus omnia ossa eorum :unum ex his non conteretur.

22.  Mors peccatorum pessima ;et qui oderunt justum delinquent.

23.  Redimet Dominus animas servorum suorum,et non delinquent omnes qui sperant in eo.