Vulgata Latina

Psalmi 32:14-22 Vulgata Latina (VULG)

14.  De præparato habitaculo suorespexit super omnes qui habitant terram :

15.  qui finxit sigillatim corda eorum ;qui intelligit omnia opera eorum.

16.  Non salvatur rex per multam virtutem,et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.

17.  Fallax equus ad salutem ;in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.

18.  Ecce oculi Domini super metuentes eum,et in eis qui sperant super misericordia ejus :

19.  ut eruat a morte animas eorum,et alat eos in fame.

20.  Anima nostra sustinet Dominum,quoniam adjutor et protector noster est.

21.  Quia in eo lætabitur cor nostrum,et in nomine sancto ejus speravimus.

22.  Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus in te.