Vulgata Latina

Psalmi 32:11-21 Vulgata Latina (VULG)

11.  Consilium autem Domini in æternum manet ;cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.

12.  Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ;populus quem elegit in hæreditatem sibi.

13.  De cælo respexit Dominus ;vidit omnes filios hominum.

14.  De præparato habitaculo suorespexit super omnes qui habitant terram :

15.  qui finxit sigillatim corda eorum ;qui intelligit omnia opera eorum.

16.  Non salvatur rex per multam virtutem,et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.

17.  Fallax equus ad salutem ;in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.

18.  Ecce oculi Domini super metuentes eum,et in eis qui sperant super misericordia ejus :

19.  ut eruat a morte animas eorum,et alat eos in fame.

20.  Anima nostra sustinet Dominum,quoniam adjutor et protector noster est.

21.  Quia in eo lætabitur cor nostrum,et in nomine sancto ejus speravimus.