Vulgata Latina

Psalmi 32:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino ;rectos decet collaudatio.

2.  Confitemini Domino in cithara ;in psalterio decem chordarum psallite illi.

3.  Cantate ei canticum novum ;bene psallite ei in vociferatione.

4.  Quia rectum est verbum Domini,et omnia opera ejus in fide.

5.  Diligit misericordiam et judicium ;misericordia Domini plena est terra.

6.  Verbo Domini cæli firmati sunt,et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.

7.  Congregans sicut in utre aquas maris ;ponens in thesauris abyssos.

8.  Timeat Dominum omnis terra ;ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.

9.  Quoniam ipse dixit, et facta sunt ;ipse mandavit et creata sunt.

10.  Dominus dissipat consilia gentium ;reprobat autem cogitationes populorum,et reprobat consilia principum.

11.  Consilium autem Domini in æternum manet ;cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.

12.  Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ;populus quem elegit in hæreditatem sibi.