1. Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino ;rectos decet collaudatio.
2. Confitemini Domino in cithara ;in psalterio decem chordarum psallite illi.
3. Cantate ei canticum novum ;bene psallite ei in vociferatione.
4. Quia rectum est verbum Domini,et omnia opera ejus in fide.
5. Diligit misericordiam et judicium ;misericordia Domini plena est terra.
6. Verbo Domini cæli firmati sunt,et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
7. Congregans sicut in utre aquas maris ;ponens in thesauris abyssos.
8. Timeat Dominum omnis terra ;ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
9. Quoniam ipse dixit, et facta sunt ;ipse mandavit et creata sunt.
10. Dominus dissipat consilia gentium ;reprobat autem cogitationes populorum,et reprobat consilia principum.