14. Aperuerunt super me os suum,sicut leo rapiens et rugiens.
15. Sicut aqua effusus sum,et dispersa sunt omnia ossa mea :factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
16. Aruit tamquam testa virtus mea,et lingua mea adhæsit faucibus meis :et in pulverem mortis deduxisti me.
17. Quoniam circumdederunt me canes multi ;concilium malignantium obsedit me.Foderunt manus meas et pedes meos ;
18. dinumeraverunt omnia ossa mea.Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
19. Diviserunt sibi vestimenta mea,et super vestem meam miserunt sortem.
20. Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ;ad defensionem meam conspice.
21. Erue a framea, Deus, animam meam,et de manu canis unicam meam.
22. Salva me ex ore leonis,et a cornibus unicornium humilitatem meam.
23. Narrabo nomen tuum fratribus meis ;in medio ecclesiæ laudabo te.
24. Qui timetis Dominum, laudate eum ;universum semen Jacob, glorificate eum.
25. Timeat eum omne semen Israël,quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis,nec avertit faciem suam a me :et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
26. Apud te laus mea in ecclesia magna ;vota mea reddam in conspectu timentium eum.
27. Edent pauperes, et saturabuntur,et laudabunt Dominum qui requirunt eum :vivent corda eorum in sæculum sæculi.
28. Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ;et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium :
29. quoniam Domini est regnum,et ipse dominabitur gentium.
30. Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ;in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
31. Et anima mea illi vivet ;et semen meum serviet ipsi.
32. Annuntiabitur Domino generatio ventura ;et annuntiabunt cæli justitiam ejuspopulo qui nascetur, quem fecit Dominus.