Vulgata Latina

Psalmi 17:11-29 Vulgata Latina (VULG)

11.  Et ascendit super cherubim, et volavit ;volavit super pennas ventorum.

12.  Et posuit tenebras latibulum suum ;in circuitu ejus tabernaculum ejus,tenebrosa aqua in nubibus aëris.

13.  Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt ;grando et carbones ignis.

14.  Et intonuit de cælo Dominus,et Altissimus dedit vocem suam :grando et carbones ignis.

15.  Et misit sagittas suas, et dissipavit eos ;fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.

16.  Et apparuerunt fontes aquarum,et revelata sunt fundamenta orbis terrarum,ab increpatione tua, Domine,ab inspiratione spiritus iræ tuæ.

17.  Misit de summo, et accepit me ;et assumpsit me de aquis multis.

18.  Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me.Quoniam confortati sunt super me ;

19.  prævenerunt me in die afflictionis meæ :et factus est Dominus protector meus.

20.  Et eduxit me in latitudinem ;salvum me fecit, quoniam voluit me,

21.  et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam,et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi :

22.  quia custodivi vias Domini,nec impie gessi a Deo meo ;

23.  quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo,et justitias ejus non repuli a me.

24.  Et ero immaculatus cum eo ;et observabo me ab iniquitate mea.

25.  Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam,et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.

26.  Cum sancto sanctus eris,et cum viro innocente innocens eris,

27.  et cum electo electus eris,et cum perverso perverteris.

28.  Quoniam tu populum humilem salvum facies,et oculos superborum humiliabis.

29.  Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine ;Deus meus, illumina tenebras meas.