Vulgata Latina

Psalmi 16:6-15 Vulgata Latina (VULG)

6.  Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus ;inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.

7.  Mirifica misericordias tuas,qui salvos facis sperantes in te.

8.  A resistentibus dexteræ tuæ custodi meut pupillam oculi.Sub umbra alarum tuarum protege me

9.  a facie impiorum qui me afflixerunt.Inimici mei animam meam circumdederunt ;

10.  adipem suum concluserunt :os eorum locutum est superbiam.

11.  Projicientes me nunc circumdederunt me ;oculos suos statuerunt declinare in terram.

12.  Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam,et sicut catulus leonis habitans in abditis.

13.  Exsurge, Domine : præveni eum, et supplanta eum :eripe animam meam ab impio ;frameam tuam

14.  ab inimicis manus tuæ.Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum ;de absconditis tuis adimpletus est venter eorum.Saturati sunt filiis,et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.

15.  Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo ;satiabor cum apparuerit gloria tua.