Vulgata Latina

Psalmi 140:6-10 Vulgata Latina (VULG)

6.  absorpti sunt juncti petræ judices eorum.Audient verba mea, quoniam potuerunt.

7.  Sicut crassitudo terræ erupta est super terram,dissipata sunt ossa nostra secus infernum.

8.  Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ;in te speravi, non auferas animam meam.

9.  Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi,et a scandalis operantium iniquitatem.

10.  Cadent in retiaculo ejus peccatores :singulariter sum ego, donec transeam.