Vulgata Latina

Psalmi 138:5-12 Vulgata Latina (VULG)

5.  Ecce, Domine, tu cognovisti omnia,novissima et antiqua.Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

6.  Mirabilis facta est scientia tua ex me ;confortata est, et non potero ad eam.

7.  Quo ibo a spiritu tuo ?et quo a facie tua fugiam ?

8.  Si ascendero in cælum, tu illic es ;si descendero in infernum, ades.

9.  Si sumpsero pennas meas diluculo,et habitavero in extremis maris,

10.  etenim illuc manus tua deducet me,et tenebit me dextera tua.

11.  Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ;et nox illuminatio mea in deliciis meis.

12.  Quia tenebræ non obscurabuntur a te,et nox sicut dies illuminabitur :sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.