Vulgata Latina

Psalmi 138:13-23 Vulgata Latina (VULG)

13.  Quia tu possedisti renes meos ;suscepisti me de utero matris meæ.

14.  Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ;mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

15.  Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ;et substantia mea in inferioribus terræ.

16.  Imperfectum meum viderunt oculi tui,et in libro tuo omnes scribentur.Dies formabuntur, et nemo in eis.

17.  Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ;nimis confortatus est principatus eorum.

18.  Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.Exsurrexi, et adhuc sum tecum.

19.  Si occideris, Deus, peccatores,viri sanguinum, declinate a me :

20.  quia dicitis in cogitatione :Accipient in vanitate civitates tuas.

21.  Nonne qui oderunt te, Domine, oderam,et super inimicos tuos tabescebam ?

22.  Perfecto odio oderam illos,et inimici facti sunt mihi.

23.  Proba me, Deus, et scito cor meum ;interroga me, et cognosce semitas meas.