11. Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ;et nox illuminatio mea in deliciis meis.
12. Quia tenebræ non obscurabuntur a te,et nox sicut dies illuminabitur :sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.
13. Quia tu possedisti renes meos ;suscepisti me de utero matris meæ.
14. Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ;mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
15. Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ;et substantia mea in inferioribus terræ.
16. Imperfectum meum viderunt oculi tui,et in libro tuo omnes scribentur.Dies formabuntur, et nemo in eis.
17. Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ;nimis confortatus est principatus eorum.
18. Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
19. Si occideris, Deus, peccatores,viri sanguinum, declinate a me :