Vulgata Latina

Psalmi 134:10-20 Vulgata Latina (VULG)

10.  Qui percussit gentes multas,et occidit reges fortes :

11.  Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan,et omnia regna Chanaan :

12.  et dedit terram eorum hæreditatem,hæreditatem Israël populo suo.

13.  Domine, nomen tuum in æternum ;Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.

14.  Quia judicabit Dominus populum suum,et in servis suis deprecabitur.

15.  Simulacra gentium argentum et aurum,opera manuum hominum.

16.  Os habent, et non loquentur ;oculos habent, et non videbunt.

17.  Aures habent, et non audient ;neque enim est spiritus in ore ipsorum.

18.  Similes illis fiant qui faciunt ea,et omnes qui confidunt in eis.

19.  Domus Israël, benedicite Domino ;domus Aaron, benedicite Domino.

20.  Domus Levi, benedicite Domino ;qui timetis Dominum, benedicite Domino.