Vulgata Latina

Psalmi 134:1-13 Vulgata Latina (VULG)

1.  Alleluja. Laudate nomen Domini ;laudate, servi, Dominum :

2.  qui statis in domo Domini,in atriis domus Dei nostri.

3.  Laudate Dominum, quia bonus Dominus ;psallite nomini ejus, quoniam suave.

4.  Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ;Israël in possessionem sibi.

5.  Quia ego cognovi quod magnus est Dominus,et Deus noster præ omnibus diis.

6.  Omnia quæcumque voluit Dominus fecit,in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.

7.  Educens nubes ab extremo terræ,fulgura in pluviam fecit ;qui producit ventos de thesauris suis.

8.  Qui percussit primogenita Ægypti,ab homine usque ad pecus.

9.  Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte :in Pharaonem, et in omnes servos ejus.

10.  Qui percussit gentes multas,et occidit reges fortes :

11.  Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan,et omnia regna Chanaan :

12.  et dedit terram eorum hæreditatem,hæreditatem Israël populo suo.

13.  Domine, nomen tuum in æternum ;Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.