Vulgata Latina

Psalmi 121:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi :In domum Domini ibimus.

2.  Stantes erant pedes nostriin atriis tuis, Jerusalem.

3.  Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas,cujus participatio ejus in idipsum.

4.  Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini :testimonium Israël,ad confitendum nomini Domini.

5.  Quia illic sederunt sedes in judicio,sedes super domum David.