Vulgata Latina

Psalmi 118:91-101 Vulgata Latina (VULG)

91.  Ordinatione tua perseverat dies,quoniam omnia serviunt tibi.

92.  Nisi quod lex tua meditatio mea est,tunc forte periissem in humilitate mea.

93.  In æternum non obliviscar justificationes tuas,quia in ipsis vivificasti me.

94.  Tuus sum ego ; salvum me fac :quoniam justificationes tuas exquisivi.

95.  Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ;testimonia tua intellexi.

96.  Omnis consummationis vidi finem,latum mandatum tuum nimis.

97.   Quomodo dilexi legem tuam, Domine !tota die meditatio mea est.

98.  Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo,quia in æternum mihi est.

99.  Super omnes docentes me intellexi,quia testimonia tua meditatio mea est.

100.  Super senes intellexi,quia mandata tua quæsivi.

101.  Ab omni via mala prohibui pedes meos,ut custodiam verba tua.