Vulgata Latina

Psalmi 118:9-23 Vulgata Latina (VULG)

9.   In quo corrigit adolescentior viam suam ?in custodiendo sermones tuos.

10.  In toto corde meo exquisivi te ;ne repellas me a mandatis tuis.

11.  In corde meo abscondi eloquia tua,ut non peccem tibi.

12.  Benedictus es, Domine ;doce me justificationes tuas.

13.  In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.

14.  In via testimoniorum tuorum delectatus sum,sicut in omnibus divitiis.

15.  In mandatis tuis exercebor,et considerabo vias tuas.

16.  In justificationibus tuis meditabor :non obliviscar sermones tuos.

17.   Retribue servo tuo, vivifica me,et custodiam sermones tuos.

18.  Revela oculos meos,et considerabo mirabilia de lege tua.

19.  Incola ego sum in terra :non abscondas a me mandata tua.

20.  Concupivit anima meadesiderare justificationes tuas in omni tempore.

21.  Increpasti superbos ;maledicti qui declinant a mandatis tuis.

22.  Aufer a me opprobrium et contemptum,quia testimonia tua exquisivi.

23.  Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ;servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.