Vulgata Latina

Psalmi 118:73-90 Vulgata Latina (VULG)

73.   Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me :da mihi intellectum, et discam mandata tua.

74.  Qui timent te videbunt me et lætabuntur,quia in verba tua supersperavi.

75.  Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua,et in veritate tua humiliasti me.

76.  Fiat misericordia tua ut consoletur me,secundum eloquium tuum servo tuo.

77.  Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam,quia lex tua meditatio mea est.

78.  Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ;ego autem exercebor in mandatis tuis.

79.  Convertantur mihi timentes te,et qui noverunt testimonia tua.

80.  Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis,ut non confundar.

81.   Defecit in salutare tuum anima mea,et in verbum tuum supersperavi.

82.  Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,dicentes : Quando consolaberis me ?

83.  Quia factus sum sicut uter in pruina ;justificationes tuas non sum oblitus.

84.  Quot sunt dies servi tui ?quando facies de persequentibus me judicium ?

85.  Narraverunt mihi iniqui fabulationes,sed non ut lex tua.

86.  Omnia mandata tua veritas :inique persecuti sunt me, adjuva me.

87.  Paulominus consummaverunt me in terra ;ego autem non dereliqui mandata tua.

88.  Secundum misericordiam tuam vivifica me,et custodiam testimonia oris tui.

89.   In æternum, Domine,verbum tuum permanet in cælo.

90.  In generationem et generationem veritas tua ;fundasti terram, et permanet.