Vulgata Latina

Psalmi 118:61-80 Vulgata Latina (VULG)

61.  Funes peccatorum circumplexi sunt me,et legem tuam non sum oblitus.

62.  Media nocte surgebam ad confitendum tibi,super judicia justificationis tuæ.

63.  Particeps ego sum omnium timentium te,et custodientium mandata tua.

64.  Misericordia tua, Domine, plena est terra ;justificationes tuas doce me.

65.   Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine,secundum verbum tuum.

66.  Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me,quia mandatis tuis credidi.

67.  Priusquam humiliarer ego deliqui :propterea eloquium tuum custodivi.

68.  Bonus es tu, et in bonitate tuadoce me justificationes tuas.

69.  Multiplicata est super me iniquitas superborum ;ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.

70.  Coagulatum est sicut lac cor eorum ;ego vero legem tuam meditatus sum.

71.  Bonum mihi quia humiliasti me,ut discam justificationes tuas.

72.  Bonum mihi lex oris tui,super millia auri et argenti.

73.   Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me :da mihi intellectum, et discam mandata tua.

74.  Qui timent te videbunt me et lætabuntur,quia in verba tua supersperavi.

75.  Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua,et in veritate tua humiliasti me.

76.  Fiat misericordia tua ut consoletur me,secundum eloquium tuum servo tuo.

77.  Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam,quia lex tua meditatio mea est.

78.  Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ;ego autem exercebor in mandatis tuis.

79.  Convertantur mihi timentes te,et qui noverunt testimonia tua.

80.  Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis,ut non confundar.