Vulgata Latina

Psalmi 118:50-66 Vulgata Latina (VULG)

50.  Hæc me consolata est in humilitate mea,quia eloquium tuum vivificavit me.

51.  Superbi inique agebant usquequaque ;a lege autem tua non declinavi.

52.  Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine,et consolatus sum.

53.  Defectio tenuit me,pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.

54.  Cantabiles mihi erant justificationes tuæin loco peregrinationis meæ.

55.  Memor fui nocte nominis tui, Domine,et custodivi legem tuam.

56.  Hæc facta est mihi,quia justificationes tuas exquisivi.

57.   Portio mea, Domine,dixi custodire legem tuam.

58.  Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ;miserere mei secundum eloquium tuum.

59.  Cogitavi vias meas,et converti pedes meos in testimonia tua.

60.  Paratus sum, et non sum turbatus,ut custodiam mandata tua.

61.  Funes peccatorum circumplexi sunt me,et legem tuam non sum oblitus.

62.  Media nocte surgebam ad confitendum tibi,super judicia justificationis tuæ.

63.  Particeps ego sum omnium timentium te,et custodientium mandata tua.

64.  Misericordia tua, Domine, plena est terra ;justificationes tuas doce me.

65.   Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine,secundum verbum tuum.

66.  Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me,quia mandatis tuis credidi.