Vulgata Latina

Psalmi 118:169-176 Vulgata Latina (VULG)

169.   Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ;juxta eloquium tuum da mihi intellectum.

170.  Intret postulatio mea in conspectu tuo ;secundum eloquium tuum eripe me.

171.  Eructabunt labia mea hymnum,cum docueris me justificationes tuas.

172.  Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum,quia omnia mandata tua æquitas.

173.  Fiat manus tua ut salvet me,quoniam mandata tua elegi.

174.  Concupivi salutare tuum, Domine,et lex tua meditatio mea est.

175.  Vivet anima mea, et laudabit te,et judicia tua adjuvabunt me.

176.  Erravi sicut ovis quæ periit : quære servum tuum,quia mandata tua non sum oblitus.